Bischof Heinrich Vieter

15 Persönliche Dokumente Bischof Vieters etoniensi Lybiae secundae sub Archiepiscopo Dardniensi certo modo vacante: Nos ad eius provisionem, in qua nemo praeter Nos se potest poteritve immiscere reservatione et decreto supradictis obsistentibus, paterno studio intendentes, omnibus rei manentis attente perpensis, ad te, dilecte fili, e legitimis nuptiis progenitum et in aetate etiam legi- tima constitutum, praeclaris animi ingeniique dotibus praeditum oculos mentis Notrae convertimus. Quae cum ita sint te peculiari benevolentia complectentes, et a qui- busvis excommunicationis et interdicti aliisque ecclesiasticis sententiis, censuris et poenis, si quas forte incurreris huius tantum rei gratia ab- solventes et absolutum fore censentes, eandem titularem Ecclesiam Paraetoniensem de persona tua Nobis ab tuorum praestantium merito- rum accepta, Apostolica Nostra auctoritate per praesentes providemus, teque illi in Episcopum praeficimus et Pastorem, curam, regimen et ad- ministrationem ipsius Ecclesiae tam in spiritualibus quam in temporali- bus tibi plenarie committendo, in Illo confisi qui dat gratiam et largitur dona te omnia ad majorem Dei gloriam animarumque salutem esse ex- pleturum Tibi vero indulgemus, ut donec dicta Ecclesia inter mere titu- lares adnumeretur, ad illam accedere et apud eam personaliter residere minime tenearis. Ceterum eadem Apostolica Nostra auctoritate faculta- tem tibi facimus, ut a quocumque quem malueris Catolice Antistite gra- tiam et communionem Sedis Apostolicae habente, accitis et in hoc illi adsitentibus duobus aliis Episcopis vel si hi commode reperiri nequeant, duobus eorum loco presbyteris in eclesiastica dignitate constitutis simili gratia et communione fruentibus, Consecrationis munus percipere licite passis et valeas eidemque Antistititi ut receptis a te prius fidei professi- one juxta articulos a S. Sede propositos et Nostro et Romanae Ecclesiae nomine fidelitatis debitae solito iuramento praefatum tibi munus im- pendere ipsa Apostolica Nostra auctoritate licite similiter queat.

RkJQdWJsaXNoZXIy MjY4MzQ=